monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 33, 1
Cogitanti mihi de Mariae poenitentia, flere magis libet quam aliquid dicere. Cuius enim vel saxeum pectus illae huius peccatricis lacrymae ad exemplum poenitendi non emolliant? Consideravit namque quid fecit, et noluit moderari quid faceret. Super convivantes ingressa est, non iussa venit, inter epulas lacrymas obtulit. Discite quo dolore ardet, quae flere et inter epulas non erubescit. Hanc vero quam Lucas peccatricem mulierem, Ioannes Mariam nominat, illam esse Mariam credimus de qua Marcus septem daemonia eiecta fuisse testatur. Et quid per septem daemonia, nisi universa vitia designantur? Quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero universitas figuratur. Septem ergo daemonia Maria habuit, quae universis vitiis plena fuit. Sed ecce quia turpitudinis suae maculas aspexit, lavanda ad fontem misericordiae cucurrit, convivantes non erubuit. Nam quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil esse credidit quod verecundaretur foris. Quid ergo miramur, fratres, Mariam venientem, an Dominum suscipientem? Suscipientem dicam, an trahentem? dicam melius, trahentem et suscipientem, quia nimirum ipse eam per misericordiam traxit intus, qui per mansuetudinem suscepit foris. Sed iam textum sancti Evangelii percurrentes, ipsum quoque ordinem quo venerit sananda, videamus.